Notula ad inueniendum ea que sunt descripta in hoc uolumine.
Incipit: ‘In primis repertorium rubricarumet legum quorundam magnorum titulorum Carta 1. |
Dictiones super tabula 2 |
Tabula 5 |
Oratio 49 | ...’
[1A4r]
Explicit: ‘... ypotecaria 48.’
[1B1r]
[Tabula]
Excellentissimi utriusque iuris interpretis iureconsulti Domini Petriphilippi de nobilibus de Cornio de Perusio, Tabula super Sexto Codicis per eundem edita tam circa omnes articulos etiam circa omnia que in eodem interseruntur feliciter incipit.
Incipit: ‘[A]B INTESTATO. In [rubrica?] bonorum possessio. ...’
[1F8v]
Explicit: ‘... An ipotecaria et rei uendicatio [...] ad trebellianum.
Finis tabule. ’
Registrum tabule.
[a1v]
[Preface by a pupil of the author to the printers]
Quidam Cornei discipulus precibus inpressorum [sic] Tria mouerunt litterarum imprimendarum opifices ad huius Digesti ac pene diuini operis nobilitatem imprimendum: Primum auctoris scientia ac doctrina eminens (quia) nulla admo(dum) commendatione indiget cum ipsa se iam diu per totum fere orbem on(.)didit. Cornei iam fama ac gloria permoti non solum finitimi, propinqui italici ex diuersis ciuitatibus sed etiam ex ultimis regionibus ad sua ingenia acuendum Perusiam se contulerunt. Vndique etiam eiusdem consilia uariis de causis maximo cum desiderio postulantur. Et ita miro ordine ita rationibus inconvincibilibus fulcita reperiuntur; ut sibi et suis omnibus de nobilibus de Corneo gloriam uendicauerit inmortalem. Hinc Patauium, Ferraria, Pisis, et alie nonnulle Italie urbes, in quibus tam iuris pontificii quam cesarei studua uigent, eundem laudant, colunt, expetunt, conducunt et inter primos totius orbis iurisconsultos, h(abean)t et uenerantur. Alterum huius operis materia subtilis, utilis, ampla, et in dies in facto contingens tam circa testamentorum quam intestatorum successiones, a prefato Corneo taliter composita, ordinata, connexa, et ex omni parte discussa, et maxima cum lugubratione [sic] edita que ultro opificibus ipsis imprimendam et tali munere a summo Deo generi humano concesso se dignam merito obtulit. Cui quidem non deest doctorum antiquorum breuitas. Bartoli iuris monarce ueritas, Baldi acutissimi ingenii copia, Angeli summe equitatis inuestigatio, Raphahelis Fulgosii subtilitas, Bartolomei de Saliceto doctrina, Iohannis de Imola declaratio, Pauli de Castro amenitas et intelligentia, Lodouici Pontani summe memorie accumulatio et nonnullorum nouissimorum accurrate [sic] disputatio et canonistatum quasi omnium qui reperiri possunt uaria opinio, et dicti Cornei integerrimi iudicii postremo inrefragabilis sententia. Et suis capitis et ingenii perspicatia et subtilitate opiniones aliorum uarias et discordes noua opinio concordans, que ita frequens in unoquoque arduo articulo reperiri poterir ut non facile numerari ualeat. O donum huius operis maximum. O scientie legalis decus atque ornamentum. O cunctis singulare presidium temporibus nostris ad ueritatem eliciendam sua nimia subtilitate dei permissu concessum. Quare non solum omni laude dignus existimari des etiam unusquisque in iure incumbentium gratias agere debet, qui labores inedias et uigilias assidue in declarando, componendo, accumulando, et ueritatem inuestigando non solum aufugerit. Sed summa cum caritate suscepit. Tercium scolasticorum non mediocris inportunitas q(uia) adeo cupida tale opus consequendi, mo(do) precibus, mo(do) minis, mo(do) spe lucri opifices ipsos agressa tandem uoti compos extitit. Iuri igitur operam daturi si quicquid circa huius operis materiam alii doctores omnes senserint, dixerint, excogitauerint; percipere cupiant huic operi incumbant. Hoc expectanti. Hoc ilari uultu ac placita fronte amplectantur. Nec ullo unquam tempore auctori suisque laboribus gratias condignas reddere desinant ad laudem omnipotentis Dei.
[verse]
Codicis in Sextum preclara volumina librum | Nouisti, artificis nomina disce simul |
(Ad) prestans mira Petrus uirtute Philippus | Cornius edocto pectore fudit opus | Hoc pressit Vydenast tellus Perusina Iohannis | Dextera Gymnasii fida ministra tui | Donatum qui te tam pulchro munere gaudes | Artifici grates candide lector age.
[a2r]
RVBRICA qui admitti ad bonorum possessionem possunt et i[nfra] quod tempus.
Incipit: ‘[I]N GLOSA rubrice in principio hanc continuationem sequitur Cy[nus] et Bartolus
...’
[Woodcut on one copy (Wien ONB), representing six figures, likely professors and students; three of them are on the left-end side, and are attending an event: a young student is standing in front of a jurist, sitting on the right-end side, another jurist is between the two, looking gently the student. The whole thing might possibily be interpreted as the ceremony of graduation.]
[S11r]
Explicit: ‘... de quo alias dictum fuit in d. l. i. s[upra] unde vir a uxor.’
Colophon: ‘Lecture in Sextum Codicis a clarissimo et prestantissimo viro in utroque iure eminentissimo domino Petro Philippo Cornio Perusino edite et per Iohannem Vydenast Almanum almi Gymnasii Perusini ministrum Perusie impresse. Anno dominice incarnationis M cccc lxxvii, die xiiii Iunii. Finis hic est. Laus Deo.’
[S11v]
[Register]
Cambridge MA, Harvard University, Law School Library Rare unclassed, Notula ([1A1r])
Cambridge MA, Harvard University, Law School Library Rare unclassed, Registrum Tabule
Cambridge MA, Harvard University, Law School Library Rare unclassed
Cambridge MA, Harvard University, Law School Library Rare unclassed
Cambridge MA, Harvard University, Law School Library Rare unclassed
Cambridge MA, Harvard University, Law School Library Rare unclassed
Munich, Bayerische Staatsbibliothek 2 Inc. c.a. 604, [a2r]
Open in Mirador
BIBLIOGRAPHICAL ANALYSIS
Layout: 2 columns
Illustrations: Woodcut on a1r (99x175) found only on one copy (Wien).
Stemma editionum: first edition
Remarks: GW collates [a¹⁰ b¹² c¹⁰ d¹² e¹⁰ f g⁸ h i¹⁰ k⁸ l–o¹⁰ p⁸ q⁶ r s¹⁰ t v⁸ x–z A B¹⁰ C¹² D E¹⁰ F G⁸ H I¹⁰ K⁸ L⁶ M N¹⁰ O⁸ P–R¹⁰ S¹² T⁴ V–Y¹⁰ Z AA⁸ (tabula) blank [a1] [S12] [V1] [AA8]).
However, the tabula (wanted in BSB copy) was clearly conceived to precede the text; moreover the tabula has a final register showing a composition of 5 gatherings leaving apart the 4 leaves of the notula, that contains reference to all the rest.
Watermarks: Fleurs-de-lys with a cross; Crown; Scissors; Balance in circle with round scales; Letter majuscule P or G (possibily a monogram GP), gothic style; Cardinal hat; Flèche; Four flowers (tulip-style) on stick.
SEMANTIC INDEXING
Subject: Law-canon (ius canonicum)
Genre: Lectura/Commentum
Period: early modern
Language: Latin
DATA SOURCE & REFERENCES
Copies:
Perugia, Biblioteca Comunale Augusta INC 1106
Cambridge MA, Harvard University, Law School Library Rare unclassed
Munich, Bayerische Staatsbibliothek 2 Inc. c.a. 604
Wien, Österreichische Nationalbibliothek Ink 16.A.21 MEI 02120881
Data source: Perugia, Biblioteca Comunale Augusta INC 1106