| [[signed a1]] |
| [Leonello d'Este Duke of] Ferrara |
| ‘CUM PREMIum virtutis Illustrissime princeps honorem esse constet usque ut preclare ait Aristotiles: Civilis vite fere finis existimetur, omnes quantocumque hiis temporibus litterarum studiis incumbuntur per se quemquam summa ope||niti [?] decet, ut excellentium virtutum tuarum quibus non solum ad te ipsum, sed etiam uteris ad universos incliter laudes honoresque summi perpetuo durent. Verum cum de te quicquam ornate dicere non valerem, quod in nullo dicendi genere laboravi. Sed quicquid ocii et temporis a domesticis civilibusque negociis mihi superfuit, id omne in iure civili legendo atque interpretando, assumpserim. Visum est tandem cum nonnullos commentarios quantum ingenii mei parvitas prestare potuit, in civilium institutionum volumine edidissem, necesse quod eas laborum meorum vigilias tuo nomini inscriberem. Quod quidem ut ego facerem et ille quas modo commemoravi virtutes tue sedulo admonebant, et tua quidam in meipsum amplissima beneficia novissime coegerunt. Nam ut cetera omittam cum bonarum artium et preclararum disciplinarum primum gymnasium in hanc tuam felicem et inclitam urbem revocasses, non fama nostra que tenuis ad modum et exigua est, sed tua potius probitate ac etiam motus, quanto studio et diligentia effeceris ut huc conducerer, et ego aperte intellexi, et ceteri omnes facile perspicere potuerunt. Quare mecum hec ipse cogitans quod a tanto talique principe in quo lumen omne probitatis virtutisque relucet, ad legendi officium fuerim accersitus ingratum esse videbatur, si non aliquon modo animus in te meus.i[dest] Angeli Aretini fides in illustrissimam estensem domum atque incredibilis in te observantia et devotio innotesceret. Putavi igitur si qua in re iam a puero versatus essem, et in ea potissimum aliquid elaborassem, id solum mihi reliquum esse, quo meum in te animum aperirem. Non enim copiis ullis aut facultatibus ostendere potuissem, nec unquam ut ista te digna esse arbitrarer adduci possem, cum tua sane virtus ad altiora semper contenderit evolare [sic] hoc sed illud erat ut omnis mea opera in tuum nomen deferetur, quod non ineptum factum videri d[icitur?]. Nam quemadmodum tu primus extitisti qui his temporibus in Ferraria florentissima urbe primum litterarum ginnasium iam pridem intermissum rursus instituisti, sic nostrum opus primo legum cunabula explicans, tibi devotum esse oportet, ac etiam ut ex auctoritate tua quidem illi non mediocris acedat auctoritas qua ab his qui fortasse labori meo idem refragari voluerint, penitus tueatur. Angelus de Aretio’ |