Wait please... |
[a1v] | Omnibus et singulis scholaribus iuri pontificio et civili illustri ac florentissima Academia Patavina studentibus, Alexander Nevus ex Vincentia oriundus Vincentinus et Trivisinus canonicus inter iuris utriusque doctores minimus, in ipso Studio Patavino iuris canonici ordinariam legens salutem plurimam dicit. |
[S]umma caritas et benivolentia, qua vos omnes semper prosecutus sum: facit ut nunquam desinam excogitare quod voluntati vestre placeat: et studio vestro possit conducere. Ita ut modo viva voce legendo: modo scribendo: et tum privatim tum etiam publice consulendo omnis etas ac studium meum versatum sit: adeo ut nihil tam laboriosum sit tamque difficile quod vestra gratia leto animo an hilari vultu non perficiam: eo maxime quia nonnullos vestrum video ita propenso animo ferri ad virtutem et ad preclara litterarum studia: ut de vobis bene sperandum sit: et ita sperandum ut opiniones hominum sitis exuperaturi: si ut cepistis pergere volueritis. Que res effecit ut indies erga studium vestrum sim ardentior: vosque magis amen et voluntates vestras amplectar simque vobis ad studia quoddam calcar adiectum. Cogitanti igitur mihi quo preclaro munere vos denuo donare possim ecce divina disponente providentia Decreti volumen proponitur castigandum: quod quidem onus utpote immensum perlibenter effuggissem: nisi ut predixi summus amor erga vos meus ac nonnullorum amicorum adhortationes et preces ad hoc me compulissent: ac non ignorassem quantum hac tempestate et futuris seculis nostre sacre religioni ornamento glorie et utilitati futura sit: quamtumque vobis omnibus scientie cupidis et commodi et laudis sit allatura ipsa decreti correctio. Accessit etas mea iam ingravescens que in nullo deo gratiori et vobis utiliori ocio exercerese posse existimavit: quam in hac preclara huius libri emendatione. In huiusmodi nanque ocio fuisse legimus Erenium Lugdunensem episcopum: item Iustinum ex philosopho martyrem: necnon cum divo Hieronymo Eusebium Cesariensem: ac plures alios doctissimos: qui et serio posteritatem adiurarunt:ut eorum escripturi opera conferrent diligenter exemplari: et solerti studio emendarent. Ascito igitur mihi dilecto Petro Trecio Brixiano non minus sacris litteris erudito quam virtutibus decorato: hanc ingentem emendandi provinciam suscepi: ut librum castigatum habeatis: quo ecclesiasticis ac secularibus legibus divinaque sapientia instrui possitis: et non modo vos:erum et posteri nostri et omnes alii in diversis mundi partibus litteras sitientes per vos ex hoc uberrimo fonte sitim possint explere. Divino itaque invocato presidio omni cura studio ac vigilantia: que iam multis seculis escriptorum culpa vel ignorantia in ipso decreti volumine addita: mutata: vel subtracta fuerant amputare: instaurare: reponere curavimus. Ita tamen ut aut nostri nihil additum aut sui diminutum sit: sed unamquanque sententiam ac dictionem libratam ut melius sensui suo congruebat disposuimus. Vos ergo viri studiosissimi qui immensa librorum volumina die noctuque evoluitis ob scientiam capessendam ob laudem et gloriam vendicandam ob divitias comparandas: vel siqui sunt ob celeste et immortale premium consequendum sumite alacri vultu ac leto animo divinum opus inq[?] suscipite: et illud nocturna versate manu versate diurna. Hic enim salubris ac sale conditus domini sermo: verus dicendi ornatus: perfecta eloquentia: solennis fides et religio. Hic morum claritas hic sancta et benevivendi precepta: hic denique sacrarum legum et canonum optima dispositio: non fraudandi non calumniandi perversa monitio: non sophistice argumentandi artes: sed vera philosophicamque monumenta traduntur. Ad quod etiam vos sedulo admonet Nicoli summi pontificis auctoritas .xx.di.(?) Si decreta romanorum inquiens pontificum non habetis: de neglectu atque incuria estis arguendi. Si vero habetis et non observatis: de temeritate estis corripiendi et increpandi. Ex divino nanque volumine divinos ac uberes fructus colligetis: ita ut et maximum patrie splendorem parentibus et amicis decus sitis allaturi: vobisque ipsis gloriam honorem utilitatem assecuturi. Hoc quoque silentio pretereundum non est: immo ubique predicandum: quod Nicolaus Jenson ex illustri et generosa Gallia originem ducens: post instaurata infinita pene gentilium preclara volumina: que per vetustatem deperdita vel extincta fuerat:divinum de quo agitur decreti volumen miro quodam ingenio ac divina arte impressit: et quod per raritatem fere incognitum fuerat: nunc sua arte et industria omnibus patefactum est: ob cuius virtutis premium perpetua laude donandus est. De quo quidem per virum doctissimum non immerito dictum est: quod hi qui studia coluerunt: virtutibus invigilarunt: glorie comparande incubuerunt: suos alienos presentes posteros erudiere: licet moribunda membra deposuerint: non tamen un bruta aut arbores perire potuere: sed eam vitam vivunt ac vivent: qui nulla obscuritate deleri: aut vetustate possit exstingui. Bene valete viri ornatissim: et opus divinitus datum excipite. Quod si vobis gratum fuisse cognovero: maiori cum fiducia alia queque onera vestra gratia subire non recusabo: nec me labor ipse gravabit: donec spiritus hos reget artus. Patavii, xi kalendas iunias. Instauratum Venetiis sub Pontifice maximo Sixto quarto: Nicolao Marcello inclyto Venetiarum duce. M.CCCC.LXXIII. | |
[dated Padua, 22 May 1473.] |
[a2r] | [Pars I. Distinctiones I-CI] |
In nomine sancte et individue Trinitatis incipit Concordia discordantium canonum, ac primum de iure constitutionis nature et humane. Rubrica. | |
[Titulus in red ink. In BL copy illumination in the space left blank on a2r, representing the delivering of the book to the pope and a coat of arms. ] | |
Incipit: ‘[H]umanum genus duobus regitur naturali, videlicet iure et moribus. Ius naturale est quod in lege et in evangelio continetur ...’ | |
[i11r] | Explicit: ‘... et de ignoranter a simoniacis consecratis et de ordinationibus que per pecunias fiunt contineat.’ |
[i11r-H10v] | [Pars II. Causae I-XXXIII (q. 1-2)] |
[i11r] | Incipit: ‘[Q]uidam habens filium obtulit eum ditissimo cenobio, exactus ab abate et a fratribus ...’ |
[H10v] | Explicit: ‘... ut iuxta quod etatem aptam prospexerit penitentie absolutionis tribuat legem.’ |
[I1r-L7r] | [Tractatus de penitentia (C. XXXIII, q. 3)] |
[I1r] | [No space for decorated initial.] |
Incipit: ‘[H]is breviter decursis in quibus extra negocii finem aliquantulum evagati sumus, ad proposite cause tertiam questionem pertractandam qua queritur. Utrum sola cordis contritione et secreta satisfactione absque oris confessione quisque possit Deo satisfacere redeamus ...’ | |
[L7r] | Explicit: ‘... semper plenus iniquitate semper sine caritate torquebitur sine fine.’ |
[The end of the 'Tractatus de penitentia' is not highlighted.] | |
[L7r-M8v] | [Pars II. Causae XXXIII (questio 4)-XXXVI] |
[L7r] | [Q]uod autem orationis tempore coniugali operi alicui non licet vacare.Beatus Hieronymus in quodam sermone scribit ita dicens |
[in red] Tempore quo uxori debitum redditur a carnibus agni abstinere oportet. | |
Incipit: ‘[S]ciatis fratres carissimi quoniam quicumque uxori debitum reddit ...’ | |
[M8v] | Explicit: ‘... Nam hoc fieri debere et civilis et naturalis ordo persuadet.’ |
[Pars III. Tractatus de consecratione] | |
Incipit: ‘[D]e ecclesiarum consecratione et missarum celebrationibus non alibi quam in sacratis domino locis ...’ | |
[P7r] | Explicit: ‘... non potest a se filius facere quicquam nisi quod videre patrem facientem.’ |
Colophon: ‘Decretorum codex impressus singulari industria atque impensa Nicolai Jenson Gallici, Venetiis, Mccclxxiiii, quarto calendas Iulias, Sixto quarto pontefice maximo, Nicolao Marcello inclyto Venetorum duce.’ | |
[Colophon in red ink.] |
[a2r] | [Introitus] |
[Q]uoniam novis supervenientibus causis novis est remediis succurrendum, iccirco ego Bartholomeus Brixiensis confidens de magnificentia creatoris apparatum decretorum duxi in melius reformandum: non detrahendo alicui nec attribuendo mihi glosas quas non feci sed supplendo defectum solummodo: ubi correctio necessaria videbatur: vel propter subtractionem decretalium et diminutionem earundem vel proter iura que supervenerunt de novo. | |
Incipit: ‘[note]a [H]umanum genus. Tractaturus Gratianus de iure canonico primo incipit a simplicioribus ...’ | |
[i11r] | Explicit: ‘... [note]l non tamen erit legitimus quo ad ecclesiam et ita erit legitimus quo ad unum forum non tamen quo ad aliud. ’ |
[Glosa ad Decretum, Pars II (Causae I-XXXIII, q. 1-2)] | |
Incipit: ‘[note]l [Q]uidam. Quia hic tractatur de simonia videamus quid sit simonia ...’ | |
[The same letter l is used to mark two glosses. ] | |
[H10v] | Explicit: ‘... [note]k Ordinatio. nota quod ordinatio ista attenditur circa hoc: utrum adolescentibus debeatur indici penitentia solemnis non utrum debeant contrahere quia de iure communi possunt ut s[upra] e. in adolescentia. ’ |
[I1r-L6v] | [Glosa ad Tractatum de Penitentia (P. II, C. XXXIII, q. 3)] |
[I1r] | Incipit: ‘[Note]a [H]is breviter, aliquantulum, quia formavit quasdam incidentes questiones:et soluit. ...’ |
[On left margin, in red, Q. iii and D. 1 (Questio III, Distinctio I)] | |
[L6v] | Explicit: ‘... [Note]r Non tibi darem. s[upra] xcv di. illud autem. h.’ |
[L7r-M8v] | [Glosa ad Decretum. Pars II (Causae XXXIII, q. 4-5 - XXXVI)] |
[L7r] | Incipit: ‘[Note]a [Q]uod autem. Omisit magister questionem positam in the[n]ate? tanquam nihil dubitationis habentem quia quocumque tempore exactus semper tenetur debitum reddere ...’ |
[M8v] | Explicit: ‘... [Note]c [H]ec auctoritas. auct[oritat]i s[upra] di. xx. § i. et c. i [contra?] ubi dicitur quod in causis decidendis preferuntur concilia auctoritatibus sanctorum patrum huic preiudicat auctoritas Hiero. ut supra e. ta. sed hoc i[de]o quia corroboratur auctoritate veteris testamenti et et[iam?] auctoritate meldensis concilii supra .e. si aut. io. ’ |
[M8v-P7r] | [Glosa ad Decretum, Pars III (Tractatus de consecrationes)] |
[M8v] | Incipit: ‘[Note]a [D]e ecclesiarum consecratione et missarum. Explicitis variis causarum conflictibus agitur de sacramentis: que necessaria sunt ad salutem ...’ |
[P7r] | Explicit: ‘... [Note] [con] facientem. Sepe solet filius similis esse patri. Item et magistro discipulus. xxiiii. q. 1 cum beatissimus. Io. ’ |
[P7v] | Petrus Albignanus Trecius suo dulcissimo Francisco Colucia s.p.d. |
[Q]uanta solertia quantoque studio integerrimus ac clarissimus Alexander Nevus circa divini decreti emendationem usus fuerit: testes sunt pene omnes huius florentissime academie viri: qui doctissimi senem circa hoc elaborantem crebris salutationibus conspexerunt. Testis sum ego ipse: qui ab eo evocatus ut a salvatore piscator Petrus relictis retibus et navi per tanti laboris prolixitatem secutus sum eum: et illius devictus benivolentia et iussu ipso docente et castigante a capite usque ad calcem sanctum volumen perlegi et instauravi. Tuque pro tua prudentia facile diiudicare potes: qui multorum codicum vetustissimorum hisce temporibus impressorum ductor fuisti et censor, qua ex re maximam apud homines famam: apud Deum vero ineffabile tibi premium vendicasti. Reliquum est igitur: ut ipsius voluminis impressores sedulo admoneas: quatenus diligenter advertant: ne ab emendationis semita declinent: sed illam et custodiant: et tanquam viam veritatis sequantur. Nicolaum quoque Jenson nostrum Gallie ornamentum: cuius liberalitate opera et impendio instauratur: aliquando exhorteris: ut bono sit animo quoniam tantum ex hoc volumine commodi honorisac gl[or]ie consecuturus est: ut in hoc seculo et beatam sit acturus vitam: et apud omnes homines immortale decus : apud summum vero Deum celeste inauditumque gaudium assecuturus: ubi cum beatis evo fruatur sempiterno. Sicque fiet: utqui tres estis in hoc opere perficiendo auctores: hoc est Alexander emendator: Nicolaus instaurationis impressor et auctor: Tuque mi suavissime Francisce emendationis custos: trinum et unum Deum propicium et ducem habeatis, quam terrestrem quidem trinitatem celestis trinitas adiuvet. Ita ut ipso pro tegente ac beata virgine intercedente summo cum gaudio ac leticia in salubrem portum opus divinum sitis perducturi ad laudem et gloriam eiusdem: qui in triumphanti celestique patria regnat in seculorum secula benedictus. Vale musarum hospitiolum: et tuum Petrum:ut soles:ama. Patavii ex gymnasiolo nostro litterario collegii campionis. viii. idus novembres anno Domini. M.cccc.lxxiii. | |
[Padua, 6th November 1473] |
[P7v] | Franciscus Colucia Verzini Calabri oppidi civis Petro Albignano Trecio iuris civilis atque pontificii scientia perito amico carissimo salutem P.D. |
[T]ria me tue littere docuerunt. Laudes primum viri clarissimi Alexandri: quod tamen sciveramus. Vivitur enim sine lege: ubi minus de eo sit auditum. Alterum: in castigando decretorum opere utriusque diligentia: de quo etiam minime dubitabamus: ut qui noveramus fidei vestre summam integritatem. Ad tertium; quo hortari videbare: ut nos quoque pari diligentia: qua castigatus vobis esset: imprimeremus: accipe. Audio una omnium voce ferri Nicolaum Jenson: cuius singulari industria diligentiaque hic decretorum codex impressus est: tanto hoc imprimendi genere ceteros: ubicunque sint: prestare: quanto preceptor discipulos. Liquet id sine controversia omnibus qui dubitet est nemo. Est: mihi crede: vir summa laude dignus: deque re litteratia haud mediocriter benemeritus. Quantum illi viri lingue romane debeant: iudicent bonarum artium et eruditi et cupidi. O fortunatum virum. Vivet eternum clarissimis viris probatus. Cuius gloria magis post eius mortem clarebit. Nam nunc invidie livor: ut in humanis solet: officit illi non nihil. Ego vero: ut ad me nunc veniam: qui impressoribus presum: quantum mee tenues vires ferre potuerunt: laboravi: ut ortographia quantum id opus passum est: sententiarum capitibus: periodis: commatibus: interrogationum signis: omni denique distinctionum genere quam castigatissime imprimeretur. Quare reddo tibi decretorum codicem impressum: in quo: socuti opinor: in omnibus que ad meum spectaverunt munus: et tibi et clarissimo viro Alexandro ac ceteris: qui eum sunt lecturi: me satisfecisse spero. Vale et clarissimo Alexandro me plurimum commendato. Ex Venetiis quarto calendas iulias. M.cccc.lxxiiii. | |
[Venice, 28 June 1474.] |
[Q1r] | [Introitus] |
[Q]uonim inter cetera que utilia sunt, previdi legistis et canonistis: qui propter temporis brevitatem seu libri prolixitatem vel penuriam studere in decretis nequeunt: hoc opus fore utile. Et quia q(ui) q(ui)s bene scit: ita memorie commendare non potest: quin oblivioni tradantur: ideo ego Ioannes diaconus hispanus professor iuris canonici et civilis ad summariam totius libri quam brevissime potui Deo suum auxilium prebente collegi: q(ui) Flos derceti (i.e. decreti) merito dici potest. Et cum eo quinque concordantias decretorum et legum tam de textu quam de notatis: ut mihi memorie occurrebant inferendas decrevi. Summaque totius libri hec est: quia per partes divisus est:et prima pars est divisa in capitula et distinctiones: modos quarum seu intentionem sigilatim et summarie in hoc opere declarabo. Secunda pars est divisa in xxxvi causas: quarum quelibet habet sub se certas et connumeratas sp(..?)es: quarum omnium solutiones et sententie in hoc opere breviter patefiunt. In hac secunda parte in xxxvi. causa et quo[modo?] inter ipsas causas inseritur tractatus de penitentia: qui a quibusdam tertia pars ipsius libri dicitur: quod non placet: qui in vii di. est divisus: quarum mens in hoc opere breviter claret et aperte. Tertia et ultima pars est de consecratione divisa in v. di[stinctiones] quarum mens hic summarie prelibatur. Sumant itaque domini mei legiste et decretiste hoc donum sui amici: quod quamvis exiguum commendandum tamen ab eis: si memores erunt illius dicti: quod philosophus ait: Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus etc. Aliqui ponunt hic versus: Centum distinc. et una: cause sunt triadena et sex. Pena tenet septem de consecra quoque quinque. | |
Incipit: ‘[H]umanum genus duobus modis regitur et cetera. Tractaturus in hoc libro magister Gratianus de iure canonico ...’ | |
[Q7v] | Explicit: ‘... [E]xpleto de matrimonio quod omnium nationum commune est: tractat his de sacramentis que lì solis christianis prestantur [...] quarto de ordine misse et quotiens sit celebrandum in die.’ |
Flosculi seu summarii [sic] totius Decreti finis. | |
[Q1r-Q7v] | [Larger types are used for printing quotation from the text, the rest of each summary in smaller types. ] |