Wait please... |
a1v | Clarissimo Iuris utriusque doctori et Comiti Domino Petro Care: Ducali Senatori et Collaterali dignissimo. Iacobinus Suicus inter litterarum impressores minimus Sal. Plu. D. |
Persuasisti mihi sepe, vir magnifice, ut hoc sacrum decretorum volumen mo(do) prius correctum atque diligenter ut decet castigatum, litteris imprimerem. Ego cum in reliquis, tum hac in re, honestissimo desiderio tuo, morem gerere cupiens, quod persuades immo verius iubes libens aggredior. Decimus ni fallor nunc agitur annus quo ipsum decretorum volumen, Ioanni Fabro Lingonensi gallo imprimendum: Taurini commisisti. Verum ut ex te, et aliis quam pluribus accepi, cum ille operi iam se accingeret, deessetque ad rem ipsam, nihil preter exemplar emendatum, Tu Romam,ad Systum Maximum, Romanumque Pontificem, Ducalis orator et legatus destinaris. Quattuor rome, continuos menses agis. Interea dum abes, hoc ipsum divinum Decretorum volumen etsi elegantibus litterarum formis, plerisque tamen in locis mendosum.Et minus diligenter castigarum, preter tuam opinionem imprimitur. Urges hoc ideo me quottidie, ut illud diligentius maiorique industria, castigatum, atque emendatum, in lucem prodeam. Ais rem esse et Divo principi nostro Karolo, et patrie necessariam, et ad iusticiam administrandam et rempublicam gubernandam prope divinam. Addis ipsum illustrissimum, divumque principem nostrum Karolum, multis iam rebus abs se splendide magnificeque gestis felicem, has sacras leges, hec sancta decreta, ab omnibus subditis suis, in omni imperio suo observari debere ad unguem constituisse. Quod felix, faustum, fortuna tumque sibi et omnibus subditis suis futurum, censes. Accipe igitur hoc sacrum et prope celeste, Decretorum volumen, quod tuo iussu,tuisque auspiciis, litteris imprimendum duxi, multis certe vigiliis atque laboribus, per Doctissimum atque integerrimum virum, correctum atque emendatum, in quo si quid fortasis ut humana fert fragilitas desit, quod vel ad industriam meam vel castigatoris diligentiam pertineat id totum tue auctoritati dignitatique corrigendum emendandumque subicio. Vale. Ex Taurino: anno salutis Christiane. M.CCCC.lxxxvii, pridie nonas Octobr. |
a2r | Proemium |
Incipit: ‘[A]medeus Dux Sabaudie, Chablaysii et auguste Princeps Marchio in Italia, Comes pedemontium, Gebenensis, Valentinensis et diensis dominusque civitatis Nicie ac terrarum eidem adiacentium. Illustribus et fidelibus consiliariis iusticiariis officiariis ac vassallis et subditis nostris quoruncumque statuum presentibus et futuris salutem et omnem felicitatem ...’ | |
a2v | Explicit: ‘... Omnibus aliis nostris et predecessorum nostrorum libris et scriptis in hac parte edictis ad tollendum confusionem presentis libri statutorum nostrorum edictione nostra et dictorum predecessoryum nsotrorum statuta opportuna comprendentibus quibus per presentia statuta derogatur, cassatis et irritatis aliis in suis robore et firmitate remanentibus.’ |
[argumentum] | |
Hoc autem statutorum nostrorum compendium in quinque libros duximus dividendum: in quorum primo ea que divinum honorem atque cultum una cum suis principalibus oppositis. In secundo ea que nos illustresque liberos ac successores, consiliarios, officiarios et iusticiarios nostros. In tertio ea que subditorum nostrorum statum honestum morumque correctionem concernunt. In quarto taxationes exituum sigillorum et scripturarum curiarumnostrarum.In quinto vero moderationes superfluitatum et pomparum vestimentorum conviviorum sepulturarum et huiusmodi excessuum ordinate collocantur. | |
[Liber I, tit. 1] | |
De Dei invocatione et fide catholica | |
Incipit: ‘[B]onum ab omnibus appetitur ...’ | |
k8v | Clausola finalis auctorizationis et publicationis statutorum omnium totius libri. |
[N]os Amedeum Dux Sabaudie Chablaxii et Auguste princeps, Marchio in Italia [...] Per fidem dilectum consiliarium secretarium et scribam nostrum ipsorum statutorum nostrorum Nichodum festi de Salanchia notarium publicum confici iussimus, cunctis inde copiam habere volentibus et petentibus ad ipsam copiam habendam, sumendam exhibenda, seu exhibendos. | |
k9r | Datum Chamberiaci in castro nostro ianuis apertis, presente insignium virorum ac populi multitudine, inter quos specialiter et nominatim fuerunt assumpti et descripti testes domini camere: Gaspardus de monte maiori [...] et Amedeus Marchandi milites scutiferi, doctores licenciati, iurisperiti, providique cicumspecti viri, quilibet eorum in gradu suo die sabbati post festum Eucaristie Christi, que fuit decimaseptima mensis Iunii.Anno dominice nativitatis, Millesimo quatercentisimo trigesimo. Inditione octava. Nichodus festi. Explicit liber quintus et ultimus decretorum dominicalium. Sequitur decreta dominicalia novissima. |
[Data and closing remarks.] |
l1r | Statuta seu decreta novissima |
[Y]olant primogenita et soror christianissimorum Francie regum, Ducissa tutrix et tutorio nomine illustrissimi et super excelsi principis filii nostri carissimi Philiberti Ducis Sabaudie Chablasii et Auguste Sacri Romani Imperii principis,vicariique perpetui, Marchionis in Italia principisque Pedemontium Nicieque Vercellarum ac Friburgii etcetera domini. | |
Incipit: ‘[A]d perpetuam rei geste memoriam in recta eligendi boni ratione ad quod humanus naturali ratione aspirat animus ...’ | |
l6v-l7r | [D]atum quo ad dictorum capitulorum edictionem sanctionem et conclusionem in castro ducali Chamberiaci die sexta mensis februarii non subscripto presentibus nobis asistentibus una cum nostris infrascriptis consiliariis [...] Aliique multi tam ecclesiastici milites doctores, scutiferi, ducalesque secretarii et diversarum qualitatum viri. Sie sabbati octava mensis februarii. Anno Domini M.cccclxxvii. |
l7r | Expliciunt Decreta ab Illustrissima domina Yolant, Ducissa et Tutrice Illustrissimi domini Pphiliberti [sic] Sabaudie eius filii, condita. |
m1r | Reformatio Statutorum super causarum aceleratione noviter edictorum. |
Incipit: ‘[P]hilibertus Dux Sabaudie Chablasii et Auguste Sacri Romani Imperii princeps vicariusque perpetuus, Marchio in Italia, Princeps Pedemontium, Baro Vuaudi, Comes de Villaris, Nicieque Vercellarum at Friburgi etc. ...’ | |
m5r | Explicit: ‘... Datum Chamberiaci die decimaseptima mensis augusti. Anno Domini Millesimo quadringentesimo octuagesimo. Per dominum presentibus dominis [...] Alexandro Richardonis generali. Thesaurario Fanyer. Laus Deo.’ |
m5v | Incipit: ‘[K]arolus dux Sabaudie Chablasii et Auguste Sacri Romani Imperii princeps, Vicariusque perpetuus. Marchio in Italia, Princeps Pedemontium,Baro Vuaudi, Comes de Villaris, Nicieque Vercellarum ac Friburgi etc. dominus. [...] perpetuo durature valere et observari in fineque statutorum nostrorum ultimo conditorum inseri etiam in tribunalibus consiliorum nostrorum tam nobiscum ordinarie quam Taurini et Chamberiaci residentium quam alibi in patria nostra publicari volumus. ...’ |