[a2r] | [Titulus] |
| Incipit solle[m]pnis ac utilis repetitio Rubri||ce de ver. obli. edita in studio pisano famosis||simi celeberrimiq[ue] vtriusq[ue] iuris monarce || domini Baldi de Bartolinis de Perusio. |
| Incipit: ‘[C]um superiori tempore imminente reformatione almi Studii Pisani quintum iam agens annum ab illustrissimo Florentinorum dominio pro summa illius erga me fide accertirus essem et non parva cum expectatione ad lecturam ordinariam iuris civilis eo loci conductus accederem. Et per is tempus lectura secunde partis ff. novi secundum morem cursumque studiorum Ytalie immineret. Conveniens satis ac pulcherrimum fore duxi in auspiciis illius reformati Studii non nichil laboris assumere quod illius decori et ornamento sim [l] acccederet ac honori meo et scolarium voto pariter et utilitati conduceret. Hanc igitur Rubrice de verborum obligatione commentandam ac repetendam proposui et successive § si quis ita L i utiliter repetendo in quibus plurima ad ma[xima]m pertinentia et pro studentium aperiendo intellectum ad varios in iure tractatus utiliter inter serui prout cuique probo ac perito lectori facile patere poterit et post hec revocatus ad patriam voto scolarium morem gerens imprimenda mandavi. Invocato itaque divino nomine rem ipsam aggrediamur. ...’ |
[b6r?] | Explicit: ‘... ... Finis Rubrice Domini Baldi || de Perusio. Pisis.’ |