| [Letter addressed to] |
| Honofrius |
| ‘Cuidam Honofrio alias huius operis castigatori: nunc in regiis degenti. S.P. dicitur. Male scripta tua Honofri quibus significasti additiones iam huic operi factas esse aromatariis deferendas: et in eis quamplurima consilia tuo ingenio addita: que impressores Mediolanenses omiserant castigatoris ignorantia: ostendunt te gravi nutrice caruisse: Studium etiam tuum in maledicendo fuisse falsoque asseverasse te in iure peritum cum si oculos saltem corporeos aperuisses consilia illaque te auctore addita proponis impressa ante conspexisses nec emptores nec impressores gravasses impensa ad impressa denuo imprimenda vel emenda, sed superfluas resecasses ut iura humana et naturalia docent. Nam consilium illud clxxxii quod incipit Ticius tuo miro ingenio additum lipe et ignare ante oculos habebas in prima pagina tertium in ordinem et illus clxxxiii quod incipit questio habebas numero lx. Similiter illud quod incipit Andreas numero cxiiii habebas xxiiii et illud quod incipit an forma conspicere poteras numero clxxxi et illud quod incipit accusatio ccxxiii invenire poteras cxvii aliud etiam quod incipit capitaneus collocatum vidissesnumero cxxxvi et ut brevi pertranseam consilia omnia necessaria inserta erant et additiones ipse bene composite, et denuo oblitterata fuere que tu superfluo imprimenda tradidisti. Quare velim desinas maledicere et male scribere quia cum id agis de te iudicium facis sed sequere aulas et regias principum ubi laute tabule parantur, ubi invidie et odia regnant et cumulantur, ne maledicendo lingua putrefiat vel male scribendo quid efficias quod non aromatariis sed ad loca ubi corporum immundicie evacuantur deferendum sit, q(uam)q(uam) Hieronymo teste ille solum malignantium dentes effugit, qui nil scribit. Vale et more tuo Mediolanenses ama. Datum ex edibus nostris, nono kalendas martias.’ |