Wait please...
ICo 5022
Type: Printed Edition
Headings: Baldus de UbaldisConsiliorum partes V
Bibliography: Colli 1991, Cod. 351
Heading remarks: The collection did not include any of the 490 consilia which are found in the Cod. 351 of the Biblioteca Capitolare of Lucca, according to a note written by Felino Sandei who owned the manuscript and a copy of this edition (V. Colli, Il Cod. 351 della Biblioteca Capitolare "Feliniana" di Lucca, 1991).
BOOK PRODUCTION
Agents: Britannicus, Angelus, printer; Britannicus, Jacobus, printer (expressed)
Place: Venezia (expressed)
Date: 1491 (expressed)
CONTENT ANALYSIS
Content Analysis:
A1vaAngelus Britanieus Ioanni Luce de Pontremulo Iure consulto in gymnasio Ferrariensi publice legenti. Salutem Plurimam dicit. | Arbitror te inscium non esse in nostra florentissima urbe Brixia: Baldi Perusini Iurisconsulti celeberrimi consilia hoc anno impressa fuisse in quibus sive correctoris incuria sive impressorum quod credibilius est negligentia qui ut scis non modo litteras et syllabas invertere sed et dictiones immutare et verbum per verbo ponere plurimaque ommitere quibus deficientibus auctorum sepe non percipiuntur sensa tot errata inveniebantur ut ex maiore voluminis parte nullus prorsus elici potest sensus. Consilia etiam plurima inerant que non sine auctoris iniuria in duas et plerumque tres divisa erant partes. Itaque quum omnes fere huiusce nostre civitatis iurisconsulti qui non minus habentur ingenio quod doctrinam insignes in bibliotecam nostramque omni librorum supellectile en referta se conferrent librumque in manus sumerent diligenterque evolverent aniadverrere ut sunt doctissimi codicem mirum immodum depravatum ut nullus multis in locis haberi potest sensus. Qui omnes fere communi quodam consensu ut et maiestati tanti auctoris qui non minus doctrina quod sapientia non solus quum etatis nostre se et prisce scriptoribus certare potest, et ut universis huiusmodi studia saluberrima complectenctibus consuluerent hortati sunt me ut opus rursus curare diligenti castigatione et corretione imprimendum. Statuens igitur eorum voluntatibus qui rem sane non minu utilem quod dignam poscerent obsequi operam dedi ut aliunde alia consiliorum exemplaria habuerent. Que quum proxime impressis collana quod graviter in illis peccatum esset patefecerunt. Adhibita igitur solerti diligentia plirimi ex iurisconsultis huiusce amplissime civitatis nostre doctissmi ita castigare, ut in toto opere nulla ssit nunc persus menda. Centum insuper et septuaginta octo consila ex diversis locis conquisita que in aliis non reperiuntur sunt addita. Que quanti seseda sint ne no est qui non intelligat et si omnia sunt hec tamen posteriora utpote graviori etate elucubrata pluris omnino sunt facienda. Nemo eius est qui id perfectius non iudicet habendum quod etate senili et iam longo rerum usuperitiorequis fecerit quod iuvenili. Preterea tabula totius voluminis tanta industria et diligentia est digesta et ordinata ut ali quid iquirere volentibus non multus sit adhibendus labor. Ita ut sperem me omnibus huiusce facultatis studiosis rem non minus utilem ut quod gratam fecisse. Non n. solum (?)decorosum se et perniciosus omnibus futurm erat si tanti erroris prepagatio ad posteros nostros pervenieret. Hec ad te Ioan. Lu. scribenda putavi quod mihi exploratum erat hunc laborem industriamque (?) tibi fore gratissimam utpote qui in huiusmodi verseris studis et ita verseris ut omnium indictio acutissime possis omnes Iuris nodo solvere. Librum igitur tanquam mee in te singularis benivolentie testem accipies persuadebis que tibi te uno mihi carius esse nihil quem breviter spero videbo. Interea operam dabis ut valeas meque mutuo ames. Amen.
A1vbFrancisci Bartoli Causidici ad Lectores Carmen | Baldus ego interpres iuris quo Sanctior unque | Nemo fuit similem secula nulla ferent. | Sed latuit pars magna mei modo prodiit et me | Dilacerat seu pressor et usque ferit. | Vulnera mille tulit miserum mancumque reliquit | Ut me non nosces | qui tibi notus eram. | Excepit me, me mihi reddidit Angelus ille | Hospitium doctis Bibliopola viris | Alta cicatrices ostendunt vulnera sed tu | Ne dubita defit pars michi nulla mei. | Grates semper agam quisquis mihi fidus amicus | Ipse redentori premia digna feres. | Ad lectorem Marci Picardi Carmen. | Quisquis amas veterum leges et enigmata Iuris | Nosce cupis me, me Doctor ubique legas. | Nam tibi sum fidus certo moderamine legum | Interpres Baldus, quem fora summa colunt. | At si forte roges, tandem quid Balde sub auras | Rupisti in tenebris cum miser ante fores. | Expediam brevibus, iam me manus impia diri | Pressoris, feriens velnera seva tulit. | Hei mihi mille locis fueram laceratus ubique | Mancus, inops, utilis, thureque dignus eram | Angelus at mira motus pietate verendum | Reddidit arte mihi Bibliopola decus. | Quare si quis erit qui me sibi vendicet, idem | Emendatori premia iusta erat.
A2raTabula prime partis
Incipit: ‘Abbas non possit concedere monaco ingredienti monasterium ...’
b6rbExplicit: ‘... In Ipothecaria qui preferantur con. 444 per totum inci. Statutum civitatis ’
Colophon: ‘Excellentissimi Monarche domini Baldi Perusini super quinque voluminibus consiliorum suorum emebndatissima atuque correctissima tabula cum rubricariis omnibus per ordine novissime impressa. Maxima cura atque ingenio Angeli et Iacobi fratrum de Britannicis Idibus Iunii 1491. Venetiis feliciter explicit. | Verum siquid in littera D. et maxime super titu is dotis et donationis in quarta parte invenire volentibus deerit. Id totus post quartam tabule P. immediate subsequentis oculis subiicietur. | Item si quid in littera I. etiam deerit id etiam totum i littera y super tribus partibus tantum invenietur. ’
i1raAngelus Britannicus Ioanni Luce de postremulo iureconsulto in studio Ferrarensi publice legendi. S. P. D. | Ioannes Anto. Zaneta Brixia iurisconsulto sapientissimus Baldi Peru. consilia (?) quibus ad te superiore seripseras epistola summa cum diligentia et fide correxerat sperans perfecto ex tanto labore ingentem sibi gloriam comparaturum verum tanta impressorum incuria et negligentia impressa fuere ut quum is in manus unum sumpsisset volumen animadverterit nullam ee paginam que erroribus non scateret, ita ut si diligenter examinetur plura sint quod vinti milia errata, que ut ad te scripsi et videre poterist fuere in hac nostra (?) impressione ad unguem castigata. Sed quod omnium est maximum deprehendit id etiam est enim vir qui non minus ad omnia est perspicax quod doctus, quingentas rubricas tabule esse (?) ab illis impressoribus preteritas quas ipse diligentium scripserat. Quod negligentia ne qua plurimum peccare consuevere impressores, factum sit an lucri cupiditate quod consequuntur si opus breviatur an operis edendi festinatione incertum est. Hoc unum scies his nostris consiltiis que correctissima sunt illas quingentas rubricas operas ipsius Ionnes Zanete viri sane eminentissime nostrisque studiosi commendationem omnium huiusmodi studiis vacantium esse additas. Hec scire volui cui omnia mea dicata esse volo. Vale me tibi trado atque commendo.
[Additiones to the tabula]
Incipit: ‘Actio an competat ex prima sententia an ex ...’
l8raExplicit: ‘... Viso puncto suprascripto cum dubiis 175’
Colophon: ‘Principia Consiliorum Excellentissimi utriusque iuris ac veri Monarche domini Ba. Perusini, Super quinque voluminibus novissime impressis per Angelum et Iacobum de Britannicis fratres ad utilitatem studentium et ea invenire volentium feliciter expliciunt. ’
[In pencil]
Consilia nr. 20090.
a2raIncipit prima pars consiliorum preclarissimi et excellentissimi iuris utriusque interpretis et domini permodum ingenii doc. d. Bal. de Perusio ut quemadmodum secundo loco dillocidioribus litteris impressorum ista secundo loco diligentissime accuratissimeque castigatorum atque emendatorum exceptis quidem atque exceptis ex eis quod pluribus erroribus qui negligentia atque incuria priorum Impressorus illis inferti erant habita prins diligenti collatione cum elegantissimo exemplari novissime in his regionibus reperto.
[In red]
An in feudo concesso alicui pro se et heredibus suis masculis et seins ex eo descendentibus preferat quo ad successionem nepos ex filia nepotibus ex filio et concludit. Consilium primum.
Incipit: ‘In Christi nomine Amen. Dominus Iordanus fuit investitus de quodam feudo ...’
p8rbExplicit: ‘... et C. de servis fugitivis l. cum servum per glo. et Ci. et C. de novat. l. iii et q(?) non ff. de pac. l. si cum emptore. Ego Baldus.’
Colophon: ‘Magni atque excellentissimi Ignenii domini Baldi Perusinensis iuris cesarei pontificiique professoris ac interpretis fere divi. Consiliorum prima pars finit. Que uti clarioribus litterarum caracteribus, sic iustissimo castigatissimoque exemplari novissime reperto et collato per nos Angelum et Iacobus de Britannicis fratres Venetiis impressa est anno a natali cristiano 1491. Novis februarii. Ad laudem onipotentis Dei et reibus glosissime virginis Marie Matris.’
Content Analysis:
A1raAcutissime et excellentissimi Monarche domini Baldi de Perusinensis iuris utriusque interpretis. Consiliorum secunda pars diligentissime atque accuratissime hac in novissima impressione castigatorum et emendatorum sectis erroribus et legum prioris impressionis corruptionibus cum elegantissimo exemplari in his regionibus novissime reporto feliciter Incipit.
An in datione curatoris sint citandi illi quorumque interest. Item quis probet etatem minorem vel maiorem. Item an confessio facta per aliquem quod sit maior extra iudicium preiudidicet ei petendi curatorem.
Incipit: ‘In Christi nomine Amen. Punctus super quo consilium postulat talis est. Cum quedam domina Franceschina Michilotti de eugub. ...’
Q4rbExplicit: ‘... et redemptio de insimul conicari ut ff. per so. l. socium qui in eo § si cum l. seq. Ego Baldus.’
Colophon: ‘Habes lector consiliorum domini Baldi rarissimi utriusque in interpretis volumen secundum q(?) quod sit accuratissime castigatum ex utriusque impressionis collatione facile dignosci poterit. Impressus quidem Venetiis impressis non parvi Angeli et Iacobi de Britannicis fratrum. Nonis Martii 1491. vale.’
Content Analysis:
AA2raExcellentissimi iureconsulti domini Baldi perusini veri monarche, Consiliorum tertia pars, ab elegantissimooriginali suo hac in nomina impressione edita. Castigatissima quidem et exceptis quod pluribus peioris impressionis erroribus feliciter incipit.
[Before the text of consilium]
Ubicumque status mutatur necesse est quod consentiat ille de cuius statu tractatur et adoptio non potest fieri sine consensu illius qui adoptatur et ideo invitus legitimari non potest. Sed Papa potest invito ius suum et statum auferre. | Consilium Primum.
Incipit: ‘In Christi nomine. Quedam ecclesia collegiata fuit unita ...’
UU4rbExplicit: ‘... C. de rap. vir in qua l. cum sit speciale ergo in contrarium est ius commune ut ff. de legi. l. singuklare et l. urtum ff. ad l. pompeiam de paricidiis et l. si amicis de adul. etc.’
Colophon: ‘Excellentissimi utrusque iuris veri Monarche domini Baldi perusini consiliorum tertia pars ab elegantissimo originali suo in hac se(?)a impressionis corruptionibus maximo studio cura atque impresa Angeli et Iacobi fratrum de Britannicis, decimo kal. Maii 1491. Venetiis impressa est.’
Content Analysis:
AAA1raExcellentissimi Monarche iuris cesarei pontificii que interpretis domini Baldi de Perusio, consiliorum quarta pars ab elegantissimo suo exemplari in his regionibus noviter invento feliciter incipit.
[Before the text of consilium]
An valeat testamentum collatum i arbitrio alterius. | Consilium primum.
Incipit: ‘In christi nomine amen. Quidam sanus mente et sensu licet corpore languens nolens decedere in testatus ...’
RRR3vbExplicit: ‘... Et ita dico et consulo salvo semper saniori consilio. Ego Baldus io me subscripsi et meo sigillo consueto sigillavi. | Deo gratias’
Colophon: ‘Excellentissimi iuris Cesarei pontificiique prefessoris ac interpretisfere divi Domini Baldi Perusini consiliorum quarta pars. Castigatissima quidem et ab originalibus suis nuper edita remotis legum erroribus et verborum prioris impressionis corruptionibus Venetiis feliciter sine habuit. In quanta sit adhibita diligentia ut sine menda in luce prodiret, facilime cum priori impressione collatione facta dignosci potrit ingenio et cura sumptibusque non parvis Angeli et Iacobi fratrum de Britannicis. Anno salutis nostre 1491, pridie nonis Maii. ’
Content Analysis:
aaa2raExcellentissimi iuris Cesarei pontificiique interpretis domini Baldi perusini consiliorum quinta pars, hac prima impressione ab elegantissimo originali suo in lucem edita castigatissima quidem et omni commendatione digna. feliciter incipit.
[Before the text of consilium]
Ius patronatus an fit trasmissibile et an transeat in universali concessione bonorum facta per mulierem nomine dotis. | Consilium primum
Incipit: ‘In Christi nomine Amen. An mulier dando omnia bona et iura que habet ...’
hhh5rbExplicit: ‘... Et ita dico et consulo Ego Baldus de Perusio utriusque iuris doctor etc. Padue etc. Et ad civitates Vicentie etc.’
Colophon: ‘Excellentissimi Monarche domini Baldi perusini iuris Cesarei pontificiique interpretis consiliorum quinta pars ab elegantissimis originalibus suis nuper in luce edita per Angelum et Iacobum fratres de Britannicis. Venettis p(ri)mo Iunii 1491 impressa est. Ad laudem innipotentis dei. ’
BIBLIOGRAPHICAL ANALYSIS
Layout: 2 columns
Remarks: Bound in two volumes: one volume the tabula and the first two parts; the other parts are in second volume.
Format: folio
Support material: paper
Collation: [Tabula]: a-h⁶ i⁴ l⁸; [1]: a-d⁶ e⁴ f-g⁶ gg-h⁸ i⁶ k-l⁸ m-o⁶ p⁸; [2] A-P⁶ Q⁴ [3] AA-TT⁶ UU⁴; [4] AAA-QQQ⁶ RRR⁴; [5] aaa-hhh⁶
Measurements: 406x278 mm
Types: Gothic Rotunda
SEMANTIC INDEXING
Subject: Law-civil (ius civile)
Genre: Consilia
Period: late medieval
Language: Latin
DATA SOURCE & REFERENCES
Copies:
Completeness: minimum — Source: book in hand
Editor ICo: GC
Cite as: ICo 5022, by G. Cestini <https://www.iuscommuneonline.unito.it/ICo/5022> [2024:11:24]