Wait please... |
a1r | Summarium decretorum Sabaudie ordinem iudiciarum cocernentium per clarissi. iurisconsultum D. Ioannem Nevizanum civem Asten. M.ccccxxii commorantem Clavaxii ob pestem Thaurinensem extractum ab ultima impressione Francisci de Silva prout in numero cartarum hic in margine notato. Subordinatis connexis ad materiam que illinc etiam sumpta fuerunt ex cartis in col. signatis. Additis pluribus nundum impressis ac retroacto valore ducati. |
Incipit: ‘Prohemium est morale in quo illustrissimus dominus d. dux Amadeus iubet infrascripta decreta servari in iudicio et extra salvo iure communi ...’ | |
b2v | Explicit: ‘... spoliatus ex officio sine mora et sine processu.’ |
b3r | Sequitur tabula feriarum et litera in fine cuiuslibet sancti est littera calendarii. Dies quibus preponitur .R. erant feriati solum coram magnifico consilio resid. Quibus preponitur .C. solum coram magnifico Consi. Chamberiaci, ubi littera .D. curia archiepiscopalis Thaurini non observabat. Sed hodie omnes curie Thaurini indistincte observant istos dies, et ceteri omnes preter dominicos sunt iuridici. Ferie vero messium et vindemiarum observantur solum in curia archiepiscopali et iudicis Thaurini. |
[Table of festivities on two columns, each month beginning with the number of days it has.] | |
Et ab inde usque ad .vii. Ianuarii inclusive sed Consi. residens usque ad .viii. Consi. vero Cham. observat solum a vigilia nativitatis inclusive usque ad ipsam .vii. Ianuari inclusive. |
b3v | Valor ducati. |
Primo nota quod ubique duodecim denarii faciunt unum solidum, et viginti solidi faciunt unam libram … usque ad annum 1522 valuit ut .i. patebit. | |
[Table with the value of the ducat from 1400 to 1522.] |
b4r | Terra vetus. |
Si quis voluerit tunicam tuam tollere & in iudicio contendere dimitte eu & pallium. Salvator Matei, quinto. | |
In controversiis causarum corporales inimicicie oriuntur, sit amissio expensarum. Labor animi exercetur, corpus quotidie fatigatur, multa & inhonesta crimina deinde consequntur, bona & utilia opera postponuntur. Et qui sepe credunt obtinere frequentius subcumbunt. Et si obtinent computatis laboribus & expens. nihil acquirunt. | |
Die .xv. marcii 1459 exbursate fuerunt pecunie pro obtinendo privilegio prefecti pretorio et 1460 die .xxviii. Ianu. Cherii ill. d.d. Ludovicus dux Sabaudie concessit consilio et patrie cismontane privilegium prefecti pretorio. In quo tamen non comprehendunt Aviliana, Ripole, Lancei et tota terra vetus que noluit contribuere in dictis pecuniis exceptis aliquibus terris de Lanceis spezatis. | |
Terra vetus non subdita prefecto pretorio. Et not. quod terre que habent ante se punctum sunt in dubio quando eris clarus abrade punctnm [i.e. punctum] ... Ex privilegio infrascripte non subiciuntur prefecto pretorio. Poduarinum, Monscalerius, Bugella cum mandamento. | |
Quamvis melius sit regi iusto ... Bona est lex si quis ea legitime utatur. FINIS |
b4v | Respicie in faciem Christi tui. [Woodcut illustration with the crucifixion] |
[Verse] | |
Huc me sydereo descendere fecit olimpo: Hic me crudeli vulnere fixit amor. Langueo, nec quisquam nostro succurrit amori: Pungentem capiti dominum gestare coronam, Pectus ut hauriret lancea fecit amor. Felle sitim magni regis saciavit amaro, Ille pedes clavis fixit et ille manus. De me solus amor potuit deferre triumphum. Solus amor docuit vulnera tanta pati. Ergo pro meritis animi mihi pendere grati Dilige, pro tantis sat mihi solus amor. |