a1r | Expositiones siue declarationes admodum necessarie ac perutiles omnium titulorum legalium exacta repetitaque opera ac diligentia interpretatorum |
a1v | [Dedicatory letter] |
| Incipit: ‘Ad prestantissimum virum doctorem Andream Helmut iuris et eloquentie monarcham preceptorem suum in primis observandum Sebastianus Brant inter utriusque iuris doctores minimus. S.D. multifariam. Foret admiratione dignum ornatissime vir
...’ |
a2r | Explicit: ‘... Eloquii princeps Scevola docte vale. Basilee ex edibus nostris kalendis maiis anno nonagesimo supra millesimum quaterque centesimum.’ |
a2v | Cum difficile immo impossibile sit ut bono peragatur exitu que malo sunt inchoata principio [...] Legum itaque imperalium facturus interpretationem ab explanatione titulorum exordiri statui et id quidem quam brevissime postubi paululum quippiam de libris legum ac eorum cognitione et differentia in medium afferemus. Libri legum principaliter tres reperiuntur. Digestorum sive pandectarum primus appellatus eo quia digerit omnes disputationes legum et in se quasi in suo alvo continet. C. de ve. iur. enu. l. ii. § cum omnia. Pandecte dicuntur a pan quod est totum et decten doctrina quia totius iuris doctrinam continent ut dicit glo. Iin proh(emio) Insti. § igitur, vel potius a pan quod omne significat et dechome idest capio, dicuntur enim libri aliquid denominantur. Et continet hic liber digestorum tres partes principales: que deinceps in quinquaginta particulares distribute sunt libros: qui comprehenduntur in ff. veteri, infortiato et novo. Vetus ff. tractat principaliter de his que vetustiori iure puta a iure naturali originem sumpserunt, quemadmodum sunt quasi omnes contractus et placitandi usus, qui sunt a iure naturali, saltem secundario hoc est iure gentium introducti, insti. De iur. Na. § Ius autem gentium propter istam puritatem et simplicitatem veteris iuris quale in ff. ve. continetur liberi ste veteris ff. solet alba pelle puroque cooperto tegi.
Secunda pars ff. est digestum infortiati appellata eo vocabulo propter fortes leges circa hereditates disponentes ut dicit glo. In rubro infortiati, vel est vocabulum magistrale de quo disputare curiosum est ut ibi dicit glo. Et propterea solet nigra pelle vestiri, quia de causis hereditariis et bonis defunctorum tractat, quo eventu lugubris vestis hoc est nigra eligi debet ff. de his qui no. infa. L. genero iuc. glo. fi. et in l. decreto C. e.
Tertia pars ff. appellatur digestum novum eo quia pars vetus ius duodecim tab. nova contineat predorum edicta.. Tractatus de criminibus et delictis et eorum penis et idea rubea et sanguinolenta veste induitur.
Secundus liber legum est Codex qui quodammodo eosdem continet titulos qui et in libris ff. continentur Nisi quod modicos habet superadditos et de novo inventos. Et est iste liber novior et recentior quam leges ff. ut dicit tex. In l. ii C. de ve. iur. e. et ideo florida et viridi veste induitur. Tertius liber legum est volumen continens in se primo Institutiones imperiales. Secundo tres libros ultimos codicis, hoc est decimum, undecimum et duodecimum qui [a2r] ideo non fuerunt repositi ad alios novem libros codicis tractantes de iure privato, quia hi tres continent ius publicum et tractant de iure fisci ne unquam leguntur in scolis ut dicit glo. Insti. De ius et iur. § fi. Tertio continet volumen novem collationes autenticorum. Quarto consuetudines feudorum qui collatio decima appellatur. Adduntur et hodie quedam extravagantes qui collatio xi solet appellari et an ista congerie et convolutione variorum librorum, hic liber volumen appellatus est. Et quia partem codicis et novarum constitutionum partim etiam quasdam penales et fiscales sanctiones continet et in nonnullis locis penam transgressoribus irrogat. Iccirco bipartita veste viridi puta et rubea coloratus incedit.
|
z9v | Explicit: ‘... Tuoque favebis Sebastiano sibi si quid de te bene meruit longa stamina fusosque lanifiicum [sic] sororum non fastiditos immo vero continuatos precando.’ |
z10r | Iamque vale studiose puer perdisce libellos | Hosce neque addubita teque quia digna leges. | Contigimus portum placidis comitantibus euris | Et premit optatum nostra carina solum. | Lintea fessa quidem remique ratisque manusque | Quod meruit naulum navita ferre cupit | Disce docendus adhuc tenerum bene digere tempus | Est aliquid saltem discere velle. Vale. |
| Colophon: ‘Impressum Basilee per Michaelem furter opera et impensis prestantissimi viri doctoris Andree Helmut totius iuris monarche. Anno salutifere incarnationis Millesimo quatercentesimo nonagesimo Kalendis octobris.’ |